Latin
OBIECTIONIBVS SATIS FIT
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBIECTIONIBVS SATIS FIT. OBIECTIO I. CAPVI XXXV. COntra hanc nostram doctrinam, neque paucae neque parQuae obiectiones, afferri posse videntur. Etenim ex nostra sententia Sequitur 1. aut omnem aut pleramque visionem fieri per radios decussatos, quod nouum &inauditum est. Respondetur 1. Hoc absurdum (si A quod est) in omni sententia contingere. Patet hoc in omni tubo Optico per experientia 3. capitis 3. l. 1. p. 2. patet in omni paruo foramine ante pupillam tento, per caput 2. l. I1. p. 2. patur in obiectis lucidis remote visis. Sint enim duae candelae A &B procul ab oculo C, &in tenebris posito liberè conspectae; si ex dextra pupillae parte admoueris laminam DE, occultabit ea simul portionem candelae dextrae FGB. taae FGB, &simul portionem AHI, candelae finistrae; è quo cuidens est, radiorum ab istis candelis eiectorum AK &BL in E; HM& GMinM, intercisionem fuisse factam à lamina DE, ante oculum. Id quod alia euidenti quoque experientia clarescit, quae talis est.