# Oculus, hoc est fundamentum opticum 116

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, AVCTORITATES PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/116

AVCTORITATES PRO hac sententia. CAPVT XV. CAeterum huius doctrinae auctores sunt nec infimae neque vulgaris notae, si non per omnia, certè maiore ex parte; Alhazen enim & Vitellio, & omnes qui visionem in Crystallino inchoari, in communi neruorum nexu absolui putant, quales antiqui sunt ferè omnes, nobiscum ex potiore faciunt. Nam in Crystallino summum inchoari permittunt, at in Vitreo & Retina continuari & perfici, expressissimè docent, &c. AlhazenAlhazen ita dicit. l. 1. c. 2. Forma (species visibilis) non peruenit à superficie glacialis (id est ab aranea postica Crystallini) ad neruum communem, nisi per extensionem eius in concauo „nerui, super quem componitur oculus siue humor glacialis, &c. & lib. eodem c. 3. Apud membrum istud, sid est humorem glacialem seu Crystallinum) principium est sensus. & cap. 4. Pars ergo „anterior tantum glacialis est appropriata receptioni formarum ex verticationibus linearum radialium: (per lineas radiales intelligit nondum refractas) posterior autem pars, quae est humor Vitreus, & virtus recipiens, quae est in illo corpore, non est appropriata cum suo sensu istarum formarum, nisi ad custodiendum eorum ordinationem tantum. Et cap. 5.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
