# Oculus, hoc est fundamentum opticum 12-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, TIVM MAGNITVDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/12-2

TIVM MAGNITVDO. CAPVT VII. Icut oculi magnitudo in diuersis hominibus diuersa est, ita partes eius hactenus enumeratae, eandem inter se per omnia in quouis oculo rationem non habent, sed quandoque maiorem, quandoque minorem: reperies enim multos homines grandi pupillâ, oculo paruo; & vicissim oculo magno, paruâ pupillâ, &c. Nihiloninus tamen si, ut plurimùm accidit, decernere fas sit, sequentes fermè magnitudinum proportiones iniri possunt. Maximus in oculo circulus est is, in quo centrum oculi iacet, quod cum centro Sclerodis conuenit. Huius autem circuli diameter maior est in oculis adultorum, minor in infantium, inaequalis tamen & instabilis quantitatis in vtrisque. Diameter circuli qui Corneam tunicam tanquam basis terminat siuc Chorda quae tunicę Corneae arcum maximum subtendit, latere hexagoni maximo oculi circulo inscripti, vix est minor, latere tetragoni eidem inscripti vix maior. Mentem meam ex adiuncto schemate percipies. Ex A oculi atque Sclerodis centro, descriptus sit maximus oculi circulus BCD, & sit Chorda BC aequalis semidiametro circuli eiusdem BCDE, quae est breuissima distantia inter A & B, eritque idcircò ipsa latus hexagoni circulo inscripri: sit DE, latus pentagoni: & FG, latus quadrati circulo A, inscripti; Diameter igitur basis Corneam subtendentis hiscè metis terminari videtur.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
