Latin
AVCTORITATES PRO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 120
Unproofread scanNot analysed yet
Et paulò post: Eius nobilissima proprietas „est quod sensus, qui est in anteriori glaciali continua„tur in eo per totum neruum opticum usque ad ultimum „sentiens quod est in anteriori cerebro, ut dicit Alhazen. Idem dist. 2. c. 3. Humor Vitreus est magis spissus „quam anterior glacialis. Idem dist. 6. c. 1. Et quoniam Humor Vitreus est densior anteriori glaciali; ideo oportet, &c. Ioann. foannes Keplerus in Paralipomenis suis ad Vitell. c. 5 de Keple. 13 modo Vis. n 2. pag. 168. ita inquit; Visionem fieri dico cum totius hemisphaerij mundani, quod est ante oculum &lius paulò, idolum statuitur ad album subrusum Retinae cauae superficiei parietem. ts. Quod &hîc luculenter probat, &aliàs saepè inculcat. Et pag. 170, Visio igitur fit per picturam rei visibilis ad album Retinae, &cauum parietem, &quae foris dextra sunt ad sinistrum parietis latus, sinistra ad dextrum, supera ad inferum, &c. depinguntur, &c. eadem inculcat pag. 295. &passim. Sed longè ex actius repetit in fuâ Dioptricę. Hanc eandem sententiam docet Platterus Anatomicus, Platterus qui Vsionem ait fieri retiformis tunicae ministerio, Crystallinum verò retiformi hoc praestare, quod extra pculum conuexa specilla praestant lusciosis, vide Kepl. pag. 207. Cornelis Neque Cornelius Gemma Cosmocritices l. 2. fol. 120. ex Gemma hac Auctorum classe rectè reijci videtur, apud Keplerum pag. 208. Georgius Georgius Horstius Anatomiae lib. 1. de naturam human. Horstius. exercitatione. 1o. ait, humorem Crystallinum esse quidem maximè necessarium visioni, tanquam medium, non autem tanquam sensorium organum, quod tunicae Retinae rranscribit. Vno verbo, cum certum fit ex communi phylosophorum sententia, omnem sensationem externam interiori sensu in Cerebro perfici; necessario ij omnes; qui Crystallino vim videndi adscribunt, eandem succedentibus oculi partibus negare non possunt; alioquin enim, visio adcerebrum usque continuari haud posset, quod tamen necessario est fatendum, &c.