Latin
CAPVT XXXVII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Conum opticum totalem etiam in eorum sententia, qui humorem Crystallinum organum visus principale statuunt, non habere posse suum verticem tantum in centro Crystallini K. sed etiam extra in I. sinistrorum &dextrorsum, prout oculus limus, vel radii AB, &CD, inaequaliter obliqui fuerint ad oculum. 2. Sequi ex hoc, si humor Crystallinus organum visus sit in ipso toto sensionem effici posse &debere: nam vertices visorii coni ipsum totum peruadunt. antrorsus quidem per omnes radios laterales non perpendiculares ad Corneam tunicam &humorem Crystallinum, ut modo insinuatum est: retrorsus per omnes axi vicinos non perpendiculares ad Corneam &Araneam, id quod maximè sit, quando axis &radii ipsi vicini obiectu globuli pupilla minoris intercipiuntur. Esto enim globulus AB, visibile CD, vel aequale vel minus globulo, radius ergo DE, &CF, in Corneam obliquus est, quia extra centrum ipsius incedit, igitur ad perpendicularem EG accedit, ut fiat EH &FI radius refractus; &si Crystallinus sit homocentricus Corneae, rursus ex H &Iferetur ad perpendiculares HG, &IG, conuenietque necessario infra G in K uterque: quod quidem punctum K, aliquando pro ratione oculi aut incidentia radiorum existet in humore Crystallino, aliquando in Vitreo; aliquando in tunica Retina, nonnunquam post oculum, &sic velint nolint, è duobus alterum concedere debebunt aduersarij, vel visionem non celebrari in angulo aliquo; vel, quod non admittunt, organum visus esse modò humorem Crystallinum, modò Vitreum, modò Retinam, modò omninò extra oculum siquidem ibi organum visus est statuendum ubi angulus IKHvisorius reperitur. Sed &non tantum per hunc globulum AB, &culo oppositum, verum etiam per foramen exile, probabiturangulus visorius non solum ante &retro in toto Crystallino vagara sed in Aqueo insuper atque extra oculum, in Vitreo item &post oculum primum vel ipsum foramen primùm fieri; Quod fit, si quis vel globulum, non axi optico obtendat, sed ad latera declinet; ut patet in adiecto schemate, in quo per laminae AB foramen C, ingreditur obiectum ad Corneam FG, radijs EF atque DG, ad C, decussatis, qui per refractos GH, &FI descendunt in Crystallinum IH, quem peruadunt radijs refractis IK, &HL, in partem necessariò dextram, propter refractionem ad perpendicularem fieri solitam. quem deinde egressi fortasse concurrunt in angulum, fortasse non concurrunt, prout videlicet incidentiae obliquitas &obiecti magnitudo, aut humotum vel tunicarum globositas vel densitas fuerit constituta, &c.