# Oculus, hoc est fundamentum opticum 123

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, PROBAVR. NVNC HAEC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/123

FVNDAMENTI OPTICI LIBER TERTIVS. Abet iste liber partes duas, quarum prior facultatem videndi tunicae Retinae specierum visilium natura mirabili explicanda vendicat, ex eoque multis reconditis difficultatibus opticis satisfacit. Posterior Angulum visorium enodat, obiectiones varias elidit, plurima grauia quaesita expedit, & multo plura vel eruendi vel expediendi viam sternit. PARS PRIMA. (N hac prima parte, radium visorium in Retina tunica collocatum ex eo confirmamus, quia structura oculi partiumque ipsius coformatio atque collocatis hinc mirè defenditur, miraculosaque specierum visibilium extra oculim contingentium ostenta, incredibili ocularibus experimentis harmonia ita consentiunt, ut vnum ab altero diuellere nequeas, abique manifesto veritatis praeiudicio, quam tamen consensionem, si radium formaliter visorium in tunica Retina colloces, multo commodissimè suearis: si ab ea exturbes, nusquam conserues. Vnde cerebrum exoculat; atque, naturam ipsam oppugnat, qui radium visualem à tunica Retinae semones. Quod ut clarius aspicias, & qua ratione quod instat Confieri possit, paucis aduerte, docebo.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
