Latin
EX EO, QVOD RADIVS VISORIV
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 124
Unproofread scanNot analysed yet
EX EO, QVOD RADIVS VISORIV tunicae Retinae transscribitur, ratio fabricae oculi redditur. CAPNT I. Ria tanquam cuidentia suppono. Primum unò obtutu plus aut minimum aequale videri hemispherio: alterum, lucem in suo genere oculum plus mouere, quam ullus color soleat; tum coloris speciem debiliorem à fortiore seu colore seu luce obliterari; cuius rei experimenta innumera sunt obuia. Hinc iam ut res secundum hemisphaerium diffusa vnico obtutu à tantilla pupilla comprehendatur, iuuat varia per tunicas &humores refractio; ut autem haec contingat, efficit densitas &raritas eorundem, nec non apta singulorum configuratio, omniumque iusta inter sese collocatio: ne verò species exiles à vellementioribus obtunderentur, aut à luce nimia omnino diluerentur, Vueae tunicae cortina modo dilatata, modo contracta obsistit; confusioni porro rei visae euitandae, picturaeque rerum visibilium in Retina ordinate &distinctè exprimendae, conducit amplitudo humoris Vitrei, quius beneficio communis radiorum in Crystallino refractorum concursus ita attemperatur, ut in tunicam Retinam dilucidê depingatur, figura deinde Crystallini, eiusque antrorsus, &introrsus beneficio ciliarium Processuum impulius, hic. n. non tantum distantiam humoris Crystallini à Vitreo longiorem aut breuiorem facit, sed etiam configurationem tam Vitrei quam Crystallini humoris, atque etiam tunicae Retinae aliquantisper immutat; quae res ad Refractionis varietatem, adeoque specierum in Retina picturam multum valet; id quod in sphaerulis vitreis pulcherrimè ad oculum elucescit.