# Oculus, hoc est fundamentum opticum 124

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EX EO, QVOD RADIVS VISORIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/124

EX EO, QVOD RADIVS VISORIV tunicae Retinae transscribitur, ratio fabricae oculi redditur. CAPNT I. Ria tanquam cuidentia suppono. Primum unò obtutu plus aut minimum aequale videri hemispherio: alterum, lucem in suo genere oculum plus mouere, quam ullus color soleat; tum coloris speciem debiliorem à fortiore seu colore seu luce obliterari; cuius rei experimenta innumera sunt obuia. Hinc iam ut res secundum hemisphaerium diffusa vnico obtutu à tantilla pupilla comprehendatur, iuuat varia per tunicas & humores refractio; ut autem haec contingat, efficit densitas & raritas eorundem, nec non apta singulorum configuratio, omniumque iusta inter sese collocatio: ne verò species exiles à vellementioribus obtunderentur, aut à luce nimia omnino diluerentur, Vueae tunicae cortina modo dilatata, modo contracta obsistit; confusioni porro rei visae euitandae, picturaeque rerum visibilium in Retina ordinate & distinctè exprimendae, conducit amplitudo humoris Vitrei, quius beneficio communis radiorum in Crystallino refractorum concursus ita attemperatur, ut in tunicam Retinam dilucidê depingatur, figura deinde Crystallini, eiusque antrorsus, & introrsus beneficio ciliarium Processuum impulius, hic. n. non tantum distantiam humoris Crystallini à Vitreo longiorem aut breuiorem facit, sed etiam configurationem tam Vitrei quam Crystallini humoris, atque etiam tunicae Retinae aliquantisper immutat; quae res ad Refractionis varietatem, adeoque specierum in Retina picturam multum valet; id quod in sphaerulis vitreis pulcherrimè ad oculum elucescit.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
