# Oculus, hoc est fundamentum opticum 126

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DE SPECIEBVS VISIBILIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/126

Etiam huius rei ratio ignorata, multos in admirationem rapit, Et haec quidem omnia fiunt, etiamsi Sol sub nubibus lateat. dummodo dies existat: nihilominus tamen caeteris paribus, res melius apparet in charta, die pleniore, quam debili, qualis esse solet mane aut vespere: & adhuc melius si obiectum à Sole illustretur, quàm si non illuminetur. Eadem res non spectatur in quauis à foramine immissionis distantia, sed ea certis est determinata limitibus, citra & ultra quos confusio speciei contingit; nam si nimium aecedes cum charta ad foramen, perturbabitur species, & si nimium recedes, obscurabitur, tandemque in vmbram tenuem discedet. Quantum autem accedendum sit, vsus & experientia sensus melius indicat quam ratio speculatrix. Statio tamen illa media non consistit in indiuisibili, sed satis magnam latitudinem habet, intra quam visio distincta accidit. Obiecto externo & foramine immoto manente, species immissa neque locum neque situm mutat, ad distantiam eandem; siue charta moueatur siue non, siue Sol luceat siue non, siue ascendat, siue descendat. Si obiectum, foramen & charta immota maneant, oculus inter foramen & speciem in papyro depictum constitutus rem in eodem chartae loco videt, quocuoque ipse pergat, siue à charta ad foramen accedat, siue contra, siue ad dextram, siue ad sinistram sese constituat. Idem fit si inter foramen & oculum charta collocetur: nam totam rem videbit oculus in papyro transparentem, & in eodem chartae loco manentem, licet ipse locum mutet. 10. Eodem Eadem, licet obscurius, omnia comparebunt, in superficie quacunque corporis cuiuscunque foramini opposita: vt in muro, manu, veste, speculo, &c. licet in hoc difficillimè, quia lux reflexa praeualet, &c. Et haec quidem ita se habent, si foramen solum absque vitro adhibeatur: nam si vitrum conuexum etiam addatur, ita ut foramini vel inseratur, vel cera alioue vinculo proximè, siue intus seu foris obtendatur; ut lux & species externa per vitrum transeat; tunc eadem quae hactenus accident, sed res multo clarius & distinctius in chartam, & ab hac in oculum deducentur: vbi simul ista notanda sunt.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
