# Oculus, hoc est fundamentum opticum 128-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DVBIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/128-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/128-2

DVBIVM I. VTRVM HOC SPECTACVLVM inter vana, an vera ostenta sit referendum. CAFVT III. Anitatem ipsi inesse, sic probatur. 1. Id quod reale est. non dissipatur aduentu lucis: atqui hoc phaenomenon aduentu lucis dissipatur, experientia teste; igitur non est reale. Maior probatur, quia lux non est qualitas destructiua; deindo non habet contrarium positiuum. Si reale est hoc phaenomenon, aut est obiectum, aut color, aut species, aut lux. Non I. quia obiectum foris est: non secundum, quia color ab obiecto non migrat per aërem in chartam, neque etiam colorem producit, alias aër coloratus, & color qualitas sui productiua esset, quae sunt inaudita: non 3. quia species non videtur, ex communi; deinde luce non destruitur sed potius roboratur & producitur; hic autem lux adueniens hoc totum idolum destruit, phantasticum igitur est, & non reale quid. Non lux; tum quia lux tales picturas se sola nequit facere, tum quia superveniens se ipsam non destrueret, &c. Omne quod videtur, videtur sub radijs vel directis, vel reflexis, vel refractis: nullo horum modorum videtur hoc phantasma, igitur non videtur. deceptio est igitur. Maior est ex communi Opticorum, quia quartum visionis modum videntur ignorare hactenus.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
