# Oculus, hoc est fundamentum opticum 129

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DVBIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/129

Minor probatur per singula. Nulla visio directa simplex rem euerso situ aspicit. Non igitur hęc visio est directa. Praeterea ego chartam aspiciendo video domum, igitur visio non est directa, &c. Sed neque reflexa, ob duo validissima argumenta. 1. Omnis enim visio reflexa fit ad angulos qui sint aequales angulis incidentiae: quod hîc non fit: ad quosuis enim angulos reflexos possum hoc idolum intueri. 2. Omnis res reflexè visa, mutat locum in superficie reflectente, mutato loco oculi videntis, teste experientia aeterna: ita ut res in alio alioque loco speculi cernatur, si alio alioque concedat oculus: imò fieri potest, uti tandem omnino nihil cernat, stans ante superficiem refringentem. atqui in hoc casu, oculus inter foramen & chartam positus vbicunque, semper videbit rem in eodem loco chartae. Igitur non erit visio reflexa. Sed neque refracta, quia oculus inter chartam & foramen adeoque in eodem medio esse ponitur, quod repugnat naturae refractionis. Et licet idem oculus trans chartam, eandem rem spectare possit, ad rem tamen hoc non facit, siue concedamus siue negemus illam esse visionem refractam. Disputatur enim hic de ea, quae fit inter chartam & foramen, Nihiloninus tamen eam quae post chartam fit non esse refractam probatur. 1. Quia omnis res refractè visa, vel maior vel minor fit accessu vel recessu oculi ad corpus refringens, quod tamen hic non fit: 2. Quia accessu vel recessu nimio aut confunditur aut omnino disparet; quod tamen hic non sit, sed semper distinctè videtur: 3. Quia si oculus in latus diuertat, loco mutat rem refractè visam, quod tamen hic non fit: 4. Quia eandem omnino tandem non conspicit, magna in latus declinatione, quod tamen hic non fit. Igitur neque haec visio est refracta. Nullum ergo est hoc phęnomenon, sed inane spectrum. Et haec quidem contra sint.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
