# Oculus, hoc est fundamentum opticum 13

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, TIVM MAGNITVDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/13

Quod sic deprehendes absque ullo errore, saltem sensibili. In promptu habeto multos globulos vitreos perfectè sphęQuantiricos seu cauos, siue solidos, perinde est, horum beneficio magnitas Cortudinem tunicę Corneae oculi cuiuslibet sic explorabis. Statue neae exhominem, cuius oculum exploras, contra fenestram aliquam, aut ploratur. aliam rem quampiam, cuius species à Corneâ tunicâ facilè & fortiter reuerberetur; est enim ea instar speculi conuexi. obiectum igitur reflexum, vbi intuitus fueris, tunc iuxta oculum eundem, secus tempora ad angulum siluestrem adhibe vnam ex sphaerulis vitreis, quę similiter fenestram reijciet uti tunica Cornea, illa ergo quae tantam fenestram refert, quantam tunica Cornea, eiusdem vtique magnitudinis erit, cuius esset integra Corneae tunicae sphęra; propterea, quod omnia sint pariâ, distantia, obiectum, oculus intuentis idem: necesse igitur, superficies idem obiectum aequaliter reuerberantes, aequalium esse sphaerarum portiones. Hoc atificio explorabis quorumuis hominum oculos, easdem an diuersas magnitudine tunicas Corneas gestent, &c. Fenestra ABCD, iaciat in Corneam EF, specien GH, & huic aequalem IK, in globulum vitreum L; oculus igitur arbiter hominis alterius M, si ex aequali. distantiâ MG, atque MK. vtramque videat fenestrę imaginem GH, & IK, ęqualem, rectè concludit ratio, conuexitatem HG, superficiei Corneę, aequalem esse conuexitati KI, superficiei globuli L; quia cętera omnia sunt paria, ut patet ex Hypothesi, & constat ex arcu LN, descripto ex O, fenestrę centro: qui necessario transibit per N & L, centra tunicae Corneę & vitrei globuli, &c.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
