Latin
PICTTVRAM HANC INTEREA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 130
Unproofread scanNot analysed yet
PICTTVRAM HANC INTEREA, quibus res &veritas subsit, esse numerandam. CEed pro vera &reali huius apparitionis entitate, pugnant seIquentis. Haec coloratio non est phantasiae ludibrium, alias etiam luce accedente maneret, lux enim imaginationem non immutat, neque omnibus idem esset eodem loco &tempore, &c. Non est oculi vitium, alias neque omnibus hominum oculis inesset eodem modo; &maneret etiam aliquamdiu extra illum locum, &c. Neque est aëris spectrum; alias cur non in omni aëre tenebroso cerneretur? cur ad multiplicationem foraminum multiplicaretur? cur hanc potius rem quam illam repraesentaret? cur euerso omnia, situ &nihil directo? Nam quod vitra quis obijciat, nihil est; eo quod hoc phaenomenon etiam absque virris transeat; vitra tantum augent distinctionem, &c. Et ut iugulum penitus frangamus priori opinioni: Nemo est, opinor, tam inconsideratus, qui ausit dicere, solis per foramen traiectionem esse meram apparentiam &ludificationem: alias neque Maculae Solares, neque Lunares, neque Eclipses quidquam essent: cum tamen haec &per nudum foramen, &per vitrum foramini obiectum manifestissimè eodem situ cernantur. Et omnia penitus argumenta, quę obiecta sunt contra species immissas rerum istarum inferiorum, pugnant etiam contra Solem &Lunam, &Venerem corniculatam, &c. immissa per foramen, seu nudum seu lente vitrea munitum. Argumenta igitur nimium probantia, nihil probant. Ad quae SOLtamen ordine respondemus.