# Oculus, hoc est fundamentum opticum 130

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, PICTTVRAM HANC INTEREA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/130

PICTTVRAM HANC INTEREA, quibus res & veritas subsit, esse numerandam. CEed pro vera & reali huius apparitionis entitate, pugnant seIquentis. Haec coloratio non est phantasiae ludibrium, alias etiam luce accedente maneret, lux enim imaginationem non immutat, neque omnibus idem esset eodem loco & tempore, &c. Non est oculi vitium, alias neque omnibus hominum oculis inesset eodem modo; & maneret etiam aliquamdiu extra illum locum, &c. Neque est aëris spectrum; alias cur non in omni aëre tenebroso cerneretur? cur ad multiplicationem foraminum multiplicaretur? cur hanc potius rem quam illam repraesentaret? cur euerso omnia, situ & nihil directo? Nam quod vitra quis obijciat, nihil est; eo quod hoc phaenomenon etiam absque virris transeat; vitra tantum augent distinctionem, &c. Et ut iugulum penitus frangamus priori opinioni: Nemo est, opinor, tam inconsideratus, qui ausit dicere, solis per foramen traiectionem esse meram apparentiam & ludificationem: alias neque Maculae Solares, neque Lunares, neque Eclipses quidquam essent: cum tamen haec & per nudum foramen, & per vitrum foramini obiectum manifestissimè eodem situ cernantur. Et omnia penitus argumenta, quę obiecta sunt contra species immissas rerum istarum inferiorum, pugnant etiam contra Solem & Lunam, & Venerem corniculatam, &c. immissa per foramen, seu nudum seu lente vitrea munitum. Argumenta igitur nimium probantia, nihil probant. Ad quae SOLtamen ordine respondemus.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
