# Oculus, hoc est fundamentum opticum 134

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/134

FundaFundamentum tertium: Omnis radius in corpus quodcunque ita inpactus, ut ulterius progredi nequeat, reuerberatur ab eodem in omnem diaphani prioris partem, ita ut radij reflexi ex vnico incidentiae puncto, etiam hemisphaerium ex natura sua constituant. Probatur hoc ex ipso itidem huius phaenomeni experimento. Siue enim dicamus ipsum obiectum reflexè videri, siue species in charta terminatas, semper fateri cogimur, à quolibet imaginis puncto radios in haemisphaerium prorogari, eo quod ex omni hemisphaerij, imo sphaerae circumiectae puncto, idem videatur, utique per radios ab eodem puncto in oculum emissos, &c. Dices, constare hoc de radijs post sectionem incidentibus; non autem probari, de ijs, qui ante reflexionem se non secant, sed post illam primum. Respondetur. Si decussati radij tam potentes sunt, ut hoc valeant, amplius poterunt hoc directi, qui sunt illis validiores. Neque obstat quod illi qui reuertuntur ad angulum incidentiae inaequalem, nullo sensu percipiantur: ex hoc enim non sequitur non reuerti: sed tantum sequitur illos non sentiri. Sicut certum est speculi alicuius plani, aut aquae totam superficiem à Sole illustrari, & tamen tota illustrata nequaquam animaduertitur ab oculo: nisi successiuè in omnes radios reflexos ipse concurrat. Imo hoc multo magis probatur in visibilibus quibuscunque: nam paries v. g. visus non videtur nisi per species ab ipso dimissas in oculum, cum quibus speciebus lucem etiam solarem reflexam à muro simul ferri non est dubium: Sicut igitur de luce hac philosophamur, ita de luce & speciebus simul immissis concludemus. Dicendum ergo 1. Lucem vna cum coloratorum speciebus, & has vna cum luce ferri, vnumque ab altero infici quodammodo, & visionem secundum illud praecipuè fieri, quod prae dominium tenet, &c. Patet experientia. Nam lux colorem vitri secum defert in parietem obiectum, &c. Et consentiunt Alhazen l. 2. passim. Vitellio. l. 3. frequenter. & reliqui communiter tam Medici, quam Physici atque Optici, veteres, noui, &c. Dicendum 2. Euersionem specierum ideo contingere, & sentiri quod foramen paruitate sua radiorum reliquorum sese non decussantium traiectionem excludat, cum enim quodlibet punctum visibile hemisphaerium radijs suis occupet, patet plures ex illo non transire, quam quot foraminis capacitas permittat. Vnde cum obiectum foramine multo sit majus, patet radios in ipso necessario esse intersecandos, alias totum obiectum lineis rectis transire non posset.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
