# Oculus, hoc est fundamentum opticum 136

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/136

Signum huius est manifestum, quod quando quis easdem species loco obtenebrato receptas in speculum admittit, iam propter laeuorem speculi difficillimè videt, videt tamen, id quod in charta notauit. Caussa est, quia lux laeuorem nacta vehementius resilit, oculum plus occupat, ideoque reliqua debiliora obfuscat, &c. Quod si quis contendat etiam hic visionem fieri per angulos incidentijs aequales, eo quod ob chartae scabriciem semper radius incidens in eodem quasi sensibili puncto inueniat superficies aliter aliterque inclinatas; quae sine dubio radios reflectant sicut acceperunt incidentes, & uc defendi posse, etiam hoc phaenomenon spectari per radios reflexos ad angulos aequales angulis incidentiae: &c. cum tali ego homine non multum pugnauerim, pro quo etiam militat murus & omnia ferme directè visa, ab ijs enim certum est lucem reflecti, & reflexam probabile videri ad angulos aequales angulis incidentiae. &c. Rationem tamen tenentur dare qui ita opinantur, cur in speculo tersissimo, phaenomenon hoc, licet valdè tenuitur appareat? Nunquid enim dicent, specula exquisitissimè polita, etiam inaequali aut aspera superficie praedita esse? quod si hoc non dicant, quomodo lucem & species ab ijs reflectent, ad angulos aequales angulis incidentiae Et sic duplici modo defendi potest obiectum reflexè visum: vel ad angulos incidentiae aequales, iuxta datam explicationem, quae mihi tamen non admodum arridet; vel inaequales, quod valet propter obscuritatem loci.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
