Latin
DVBIVM IV
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 137
Unproofread scanNot analysed yet
Easdem insuper formales non virtuales tantum esse obiectorum imagines, quemadmodum pictura in charta edocet. Magnitudines rerum visarum posse mens urari, è proportione imaginis visae, ad distantiam intersectionis communis. Vt enim diameter imaginis in charta visae, ad axem pyramidis euersae, ita diameter baseos obiecti ad axem pyramidis directae. ex data ergo vel latitudine obiecti, mox eliciam eius distantiam: vel ex data distantia eruam latitudinem, &c. Vnde haud difficilè erit situm &distantiam duorum, trium pluriumue locorum indagare, dummodo in charta distinctè compareant. Hac specierum introductione ad vnguem delineari possunt res quaeuis, dummodo charta in obscuro posita stabiliatur, &res foris immota, in tanta à foramine distantia maneat, ut species suas viuaces intromittat. Sic enim non tantum lineamenta, sed &ipsos colores in papyro imitari poteris. Quousque verò huius rei utilitas &latitudo sese extendat explicari nunc pro instituta breuitate; haud potest. Latissimum enim campum hic habet vniuersa scientia graphica, &in specie, Geographia, Topographia, Prosopographicè, Ars pingendi, &c. Hinc etiam multis ludicris spectaculis campus aperitur, ita ut huius phęnomeni ignarus, iuret absque magia daemoniaca praestari haec non posse; cum tamen naturalissime omnia contingant. Omnium verò maximam specierum istarum laudem censuerim, quod philosophum oculi atque organi visorij speculationi deditum, manu quodammodo ducant, &in reconditissimatum rerum clarissimam cagnitionem ita inducant, uti oculis veluti videat &manibus palpet in nulla alia oculi parte, quam in sola tunica Retina visiuae facultatis arcem esse constitutam. Quam veritatem ut omnibus patefaciam ignosces, si huic materię paulò diutius cùm necessitatis tum dignitatis ergo immorabor. IMMISSARVM PER VITRVM ARtificiosum aut foramen nudum absque vitro specierum, aliquot proprietates enucleatius explicatae.