# Oculus, hoc est fundamentum opticum 143

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, SPECIEI VISIBILIS SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/143

Dico secundo; Si per solum vitrum conuexum siue in tubo siue extra tubum Solem transmittas in chartam debitè à vitro remotam, accidet Solis imago eâdem magnitudine & rotunditate circularis inuariata, siue totum vitrum, siue eiusdem pars vel vna tantum, vel plures simul, Solem exceptum in chartam traijciant: sola claritatis & fulgoris vehementia mutatur, in maiorem sub apertura ampliore, in minorem sub minore, caeteris paribus. Quae omnia pari modo contingunt circa alias res visibiles per vitrum foramini insertum camerae obtenebratae immissas. Neque assertio haec probatione alia indiget, quam vera sensus exploratione. In qua hoc notatu dignum occurrit, quod luculentam Solis imaginem tenebrosus circumstet annulus, qui nihil aliud est, quam vmbra ex margine vitri proiecta & tandem ob radiorum refractorum conuergentiam in tantam latitudinem expansa, quod constat multiplici indicio. Vno, quia accessu chartae ad vitrum & contra, circulus Solis crescit, decrescente annulo, & in solum vitri marginem tandem desinente. Deinde, quia mox ut corpus opacum circa linibum vitri introrsus mouetur, totus Solis discus obfuscatur. Praeterea quia corpus opacum radium Solis in extremitatem vitri procurrentem intersecans, etiam ipsum solaris circuli perimetrum oberrat. Et tandem, quia ipsa vmbrae figura, &c. marginem expreßè indicat, &c. Notandum praeterea est, oculum in hoc casu per vitrum in ea distantia, qua charta ab eodem discesserat transpicientem, obiectum vel confusè vel situ euerso aspecturum. Si verò propiore remotione aspiciat, paulò distinctius aspecturum sed situ erecto, sin ultra chartam, omnia euerso sed distincto situ obuentura. De qua re plura in specierum erectione. Notandum ultimo, fieri posse, ut foramen valuae vitro muniendum nimis magnum sit; ita ut lucis copia subingressa praeualeat, speciesque alioquin viuidas planè obliteret. Dico tertio. Si Sol per nudum foramen absque vitro ar- Concl. 3 tificioso, aut species ab octiecto, in chartam loco obscuro accidat, eadem, sed modo imperfectiore fiunt, quae per vitrum conuexum aut Dietie GAgle aut tubum, dummodo foramina non ampla, sed angusta adhibeNam species eadem magnitudine & figura ad sensum perantur. seuerat, tam sub maiore quam minore foramine, claritaCOD tem tamen sortitur minorem sub specie minore, maiorem sub maiore. Vt in exemplo practico. Si effingas tria foramina A, B.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
