Latin
CAPVT XVIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
Neque si quis ad extremos circini pedes pinnas erigat, &capite ados genę sub oculum applicito duo astra per ipsas aspiciat, conuoluto ad singula oculo, capite immoto, is verum distantiae angulum ad centrum circini acquiret, sed omnino in oculi centro requirat oportet, quemadmodum de Radio diximus. Quod si tamen siue circino, siue radio astronomico triangulum siderale, ab aspectis diligenter stellarum distantijs in chartam transtuleris, non habita alicuius certae magnitudinis, secundum gradus aut pedes ratione, inuenies sanè triangulum homologum triangulo dictorum astrorum caelesti; unde cognita unius lateris quantitate reliqua facile dabuntur, mutua ad latus notum comparatione. Caeterum ut 8. intelligas hanc de centro oculi doctrinam non esse fortuitam diuinationem, sed solidam veritatem: accipe circinum quemcunque, &in quoduis ipsius crus circa sinem &medium erige orthogonaliter duas graciles acus, tum nodo vel capite circini supra os malae infra oculum firmiter locato, per dictas unius cruris acus certum obiecti visibilis punctum aspice, quoad usque ambae in axe optico iaceant, &oculo proxima remotam obumbret; hoc enim habito, si lineis visualibus per dictas acus in oculum allapsis, aequales lineas similiterque dispositas in planum aliquod, v. g. chartam, &c. transferas, videbis communem illarum sectionem semper casuram extra caput circini, intercaper dine tanta, quanta ab eodem capite centrum oculi in obseruando distabat. Experientia facilis &cuilibet in promptu. De qua nos re alias etiam ex instituto in Cometa huius &praeteriti anni abundantius. 15. Atque ex hisce distingui posse videtur duplex angulus visorius, animatus sensibilis &naturalis, cuiusmodi semper in oculum liberè apertum simul accidit, quoque rerum visarum magnitudines probabili quadam aestimatione absque ullo alio artis adminiculo, censemus, &magnas vel paruas, maiores aut minores dicimus, quique in brutorum oculis etiam locum habet; alter inanimis, rationalis, nullo sensu simul, sed sola arte, instrumentorum beneficio inter duos axes opticos unius oculi successiuè admissos comprehensus, quo res non solum magnas &paruas, sed tantas atque tanto maiores aut minores enunciamus, in certis ¬is mensuris, utpote gradibus, minutis, pedibus, palmis; &c. Atque hic angulus secundum utrumque latus in oculo simul non existit, sed tantum successiuè, ad motum oculi; cum enim ex solis axibus opticis efficiatur, simul autem unus tantum axis in oculo uno versetur, non est possibile, ut vel simul in oculo conformetur, vel suecessiuè absque motu eiusdem. Alter autem, quia radijs visualibus quibuscunque constat, &simul &absque oculi motu inest, atque ordinariè in Retina basin communem obiecto minorem facit, in eaque sentitur, idcirco animatus &sensibilis dicitur. Atque haec de oculo, hac vice, ad Gloriam SS. *Trinitatis dicta, omniumque oculis exposita sunto: plura subsequentur, ubi lux maior nobis caelitus affulserit. Etratorum correctio. Pag. Vers. Pag. Vers. Pag. Vers. Ibid. 14 basin. 31. pomiunc. 201. 23. franguntur 120. 22. exactius. 11. ult. nequeant. 222. 8. sinmistrorsum