# Oculus, hoc est fundamentum opticum 149

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, RATIONES EORVM QVAE CIRCA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/149

Quia quoduis obiecti visibilis punctum secundum capacitatem totius foraminis in chartam sese diffundit: hinc si magnum foramen est, magnum in charta spacium opplet, quia punctum visibile quodlibet, ut iam saepè dictum est, quaquaversus radiat in diaphanum circumstans, hinc per apertum foramen pyramidem radiosam proijcit, cuius vertex ipsum punctum, basis foramen, vel post foramen in obiecta charta, aut alio plano existat: quod etiam aliud quoduis punctum visibile vicinum facit; quo fit, ut eadem pars chartae diuersorum punctorum luces atque colores radiosos dissimiles dissimiliterque accipiat, quod lucis intensionem, colorum verò & picturae confusionem parit. quando autem foramen instar puncti vnius aut duorum tantum existit, tunc neque diuersorum obiecti punctorum in eandem partem corradiatio, neque vnius in diuersas distractio accidit, atque hac ratione lux minor, in pictura, sed discretio maier obtinetur. Quaest. 6. Quare discessu chartae à foramine, pictura obscurior, sed communiter ordinatior & mundior euadit? Quia radij quo magis à se discedunt rariores, ideoque repraesentando debilioaes euadunt; quo speciei obscuritas generatur: quia verò radij laterales medijs semper rariores, & per consequens debiliores existunt, hinc marginem à medijs factam non afficiunt, ex quo praecisa mundities consequitur. Quaest. 7. Quare lamina procul à foramiue seu trans seu cis interiecta, partem tantum picturae in charta obumbrat, idque summa praecisione? Quia soli radij vnius puncti visibilis per foramen transgressi abscinduntur, hinc illius imago sola oboletur. Neque obstat quod ad illud praecisionis, sicut ad aliud quoduis in medio assignabile punctum, ex toto obiecto concurrant & mutuo sese decussent; nam post decussationem aliorsum extra foramen diuergunt; ut. tametsi totius etiam obiecti radij per laminam in puncto quocunque intercipiantur, non tamen continuo ea interceptio in speciem a charta exceptam redundet, quae ex Solis radijs ab obiecto per foramen transmissis constat; quales in praesenti casu nulli sunt, praeter vnius quasi puncti. In exemplo. Sit obiectum AB, Foramen CD, punctum visibile B, &c.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
