# Oculus, hoc est fundamentum opticum 150

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, RATIONES EORVM QVAE CIRCA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/150

Quia ergo lamina EF in magna distantia FCà foramine interuenit, hinc fit ut penicillum puncti B, in loco G sit totum extra aliorum punctorum penicilla per foramen transgressa consortium, quod manifestè patet, si à singulis punctis inter A & B cadentibus rectas emittas in G, quales sunt AG, HG, &c. omnes enim protractae cadent extra fotamen CD; reliquos autem radios AD, AC &c. à puncto E A ad foramen emissos, interiecta lamella IE ON EF omnino non attinget, ideoque toti penicillo CAD &c. nihil penitùs officiet, quo minus ipsum suam picturam in basin NO efformet; quod idem de alijs punctis inter A & B interiectis, quale est H, statuendum sit: & sic sola ea picturae pars occultatur quam expressit penicillum puncti B, quod est IBK. Eadem ratione quia cis foramen in magna distantia, cuiusmodi esset CI, penicilla singulorum punctorum singulas sunt nacta stationes in basi IN, lamella LM intercedens, non totam picturam IN obfuscat, sed tantam portionem quanta est directa laminae vmbra IK. quę omnia secus fiunt propè foramen, CD, ob communia penicillorum segmenta, in una foraminis intercapedine haerentia. Nam punctum B expandit se in totum foramen CD, sic punctum H, penicillum suum CHD, diffundit secundum totam foraminis capacitatem, eodem modo puncti A penicillum CAD, & sic de reliquis. Vnde si lamellam aliquam apud foramen inducam, statim omnium & singulorum punctorum aliqui radij intercipiuntur, & sic picturae in basi IN generalior quaedam extersio contingit. RATIONES EORVM, QVAE CIRca vitrum conuexum fiunt.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
