Latin
MONIMEI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 152-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non tot circumeant tenui de stamine lymbi
Vt neque tot Cali numeret iam cautior orbes
Astrologus, quot tantillo circumdat ocello.
Quem, quamuis parca est linguae, nec prodiga laudum
Pallida &insomnis Zenonis Porticus, ausa
Est tamen ad reliquos etiam transcribere Diuos:
Denique post omnes titulos &nomina Titan
Plus amat hunc, OCVLVS nostri cum dicitur Orbis.
Ergo magnum aliquid claudit pupilla, gemellum
Celauit tamen haec Oculus Cimelia fratrem,
Nec satis haec quisquam nouit patrimonia, quamquam
Venati longa sumus has indagine gazas.
Sic quando tacitis caepit proserpere venis
Atque in bracteolas auri lentescere (sive
Hoc Solis facerent radij, seu Cornua Lunae)
Virga inter densi latitans ramalia luci
Ostensura vias ad subterranea regna,
Iamque repercußi indicio se prodidit ignis
Inuita, &vomitu radiorum claruit aurum,
Capit adorari contemptus catera truncus,
Et sitis accensa est animis, &Sylua petita
Insidijs, vix &Triuiae reuerentia, &ipsa
Relligio, atque canum excubia potuere tueri;
Et tamen hunc etiam tot per munimina ramum
Abstulit Aeneas, ducibus per operta columbis.
Ipse oculus certè ramus fuit aureus; esset
soles
Absque duce hoc, centum stent inter sidera
Inuenias nunquam damnatas Oedipe Thebas,
Si non ad latus Antigone vestigia signet:
Iamque adeo prisco sese diffudit ab aeus
Ingens examen radiorum, &plurima paßim
Ramenta hoc ipso carpsit frondator ab auro,
Nam quidquid doctis lectum fert optica libris
Vni &tantillo totum debetur ocello.
Sed tibi se totum indulsit SCHEINERE secundus
Aneas albis auibus comitantibus amplum
Naturae nemus ingressus, radicitus ipsum