# Oculus, hoc est fundamentum opticum 152

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/152

Hujus iei caussa est, quia totum obiectum AB corradiat in vnicum punctum C, post quod radij omnes sese intersecant, & sitibus euersis pergunt post vitrum, ut radius AC, procedat secundum radium CF, BC migret in radium CG, NC in CO, totum denique obiectum ANB, pinEa. — gatur situ euerso in basin GOH. Sic idem obiectum BA, conuenit in D, post quod iterum discedit situ euerso, secundum pyramidem HG; qui ergo punctum Cintercipit opaco corpore, is idem à basi communi GH, elidit euersam pyramidem GCH, similem similiterque superpositam basi pyramidis GDH. quia radius CG, venit à duncto B, & DG ab eodem, similes ergo sunt, & quia sensu langitudinis, & refractionis etiam aequalis, aequaliter sese intendunt mutua superpositione, quasi vigor etiam remittitur mutua ablatione. similiter ratiocinare de puncto H, atque alio quouis; & denique tota basi GH.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
