Latin
CAPVT V
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt earundem radiationes sint solae quaedam apparentię in Retina è radijs debilibus refractis &inter pectines processuum ciliarum allapsis, ortae. Atque ex hoc etiam 5. intelligere datur, quid sit, Album esse visus disgregatiuum? quoniam enim maiorem oculi partem occupat, quàm alterius coloris obiectum aeque magnum, fit ut ipsum visum distrahere putetur. &c. Ferrum certè candens, quadruplo aut amplius majus apparet, quàm sit; ut euidenter patet in congelato, &c. 6. Ratio datur, cur tubus opticus res ab oculo maxime distantes, praesertim Stellas firmamenti non ita augeat ad sensum, sicut amplificat res viciniores v. g. Ionem, Martem, Solem, Lunam, aut res alias in conspectu viciniore positas. Hujus rei culpa non est transferenda in tubum, sed ratio exigenda partim à stella, partim ab oculo. Cum enim stella lucida sit &maximè remota, ipsa communem basin in oculo post humorem Crystallinum breuissimam facit, ideoque in Retinam sese tota radiatione vehementer diffundit, multoque maior apparet quàm deberet; superueniens ergo tubus, exhibet magnitudinem ipsius ea proportione, quàm alia corpora in data eadem apertura. è quo coniecturari liceat, quantilla saepe sint stellarum fixarum corpuscula. Sed de hoc, alius erit dicendi locus. Reliqua verò corpora, quia libero obtutu praecisa &vera magnitudine apparent absque tubo, hinc superueniens tubus hanc veram magnitudinem incredibiliter auget; quam veram magnitudinem quia sensus libere etiam apptehendit, hinc si eam etiam quam tubus exhibet cognoscit, videt maximum augmentum. In Stellis verò; quia apparens magnitudo veram longissimè superauit, hinc sit, ut tubi augmenaugmentum, vix aliquando deprehendatur. Tubus enim non auger magnitudinem apporentem, sed veram Vade 9. Fieri potest &solet, ut aliqua firmamenti stella lberè nisa maiorappareat; quam per tubum ullum. Nihilominus tamen tubum imprudenter culpaueris, si impotentem propterea existimaueris; duo potius alia hinc collegeris, exilitatem corpusculi siderij, &efficaciam lucis einsdem. Quod si tubus ille seruata eadem distantia, aliud etiam corpus vicinum praecisè ostendit, scias cettissimo tubum eximium esse; eademque proportione auctum corpuiculum stellae, qua obiectum vicinius; v. g. Luna. &c. ex quo S. Haud difficulter in veras stellarum magnitudines inquisitionem institum. 1ini23 IIIντ τ τὸν γρῇ