# Oculus, hoc est fundamentum opticum 153

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/153

Vt si punctum A emittat conum CAD; in cuius superficie conica affulgeant radij AC, AD, & intermedij quicunque Al, per totam vitri superficien seu conuexam seu planam dispersi, refringentur omnes in vnicum, punctum H, vnde fit, ut illud tam clarè, tam viuaciter, tam mundè repraesentet punctum A. Clarè quidem & viuaciter, quia omnes radij illud repraesentantes CH, IH, DH, & infiniti inter hos, sunt simul in H, ideoque mutua superpositione pręstant fortissimè, quod singuli debilissimè. Mundè autem, quia coeunt in vnicum punctum, quoad sensum saltem, & quo minus hoc punctum existit, hoc acrius & tersius simulachrum totum euadit. Hinc lentes conuexae sphaerarum minimarum portiones, imagines quidem minimas, sed admodum mundas & luculentas proijciunt, cùm quod plura proportionaliter puncta in vnum conueniant, & pyramides in vertices acutiores desinant, quam in segmentis sphaerarum maiorum: tum quod bases vitris viciniores existant, ideoque radijs fortioribus imbuantur. Atque ex hisce fit, ut tametsi in superficie vitri vnum punctum Cobregas, adeoque radium C Helimines, nihiloninus punctum A in eodem loco H adhuc cernatur, per alios radios, IH & DH. aliosque innumeros. Sicut autem punctum A sese recipit in locum H, ita punctum B colligit sese in stationem suam G, & eodem prorsus modo aliud quoduis inter A & B, locum sibi reperit inter H & G, ita ut totum obiectum AB veniat recto radiorum fluxu in punctum quoduis vitri C, I, D, & ex hoc iterum fracto eorundem cursu situque euerso sese paulatim colligat in chartam oppositam EGF, in basi GH omnibus euersis conis vel pyramidibus communi. Cur autem magnitudo vel figura picturae non varietur, siue denudato seu contecto vitro, ratio est; quia omnes & singuli coni vel pyramides euersae, GCH, GIH, GDH, expandunt crura sua GCSCH, GI & IH, GD & DH, in eosdem terminos, G & H, ita ut omnium bases mutuo congruant in vnam GH; quo fit, ut etiam si conum GCH, &c. opposito ad punctum C, aliquo corpore eliminem, nihilominus figuram aut magnitudinem nihil immutem, eo quod omnes in eandem basin comoogle communem GH procumbant.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
