Latin
CAPVT VIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. Xallatis de situ atque collocatione istarum partium haud erit difficile iudicare, si certum fundamentum, a experientiâ ipsâ stabilitum, &communi doctorum auctoritate comprobatum posuerimus; circulum nimirum Processuum ciliarium iacere in basi communi tunicae Corneę, &tunicae Sclerodis, &in se habere bases Vueae, Choroidis, Hyaloidis anterioris &posterioris; Araneae anticae &posticę. His enim positis, &capite priore satis explicatis, dabitur cuilibet parti suus locus; nam centra omnium humorum &tunicarum in vnâ rectâ lineâ, quae axis opticus dicitur collocari, certius est, quàm vt probari debeat: conspirante pręsertim omnium omnino Opticorum, Medicorum atque Philosophorum vnanimi doctrina. Cuius veritas magis elucescet, si oculis subijciatur oculus.