# Oculus, hoc est fundamentum opticum 16-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/16-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/16-2

CAPVT VIII. Xallatis de situ atque collocatione istarum partium haud erit difficile iudicare, si certum fundamentum, a experientiâ ipsâ stabilitum, & communi doctorum auctoritate comprobatum posuerimus; circulum nimirum Processuum ciliarium iacere in basi communi tunicae Corneę, & tunicae Sclerodis, & in se habere bases Vueae, Choroidis, Hyaloidis anterioris & posterioris; Araneae anticae & posticę. His enim positis, & capite priore satis explicatis, dabitur cuilibet parti suus locus; nam centra omnium humorum & tunicarum in vnâ rectâ lineâ, quae axis opticus dicitur collocari, certius est, quàm vt probari debeat: conspirante pręsertim omnium omnino Opticorum, Medicorum atque Philosophorum vnanimi doctrina. Cuius veritas magis elucescet, si oculis subijciatur oculus.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
