# Oculus, hoc est fundamentum opticum 16

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, TIVM MAGNITVDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/16

pro varia enim animalis temperie ipsi augentur & minuuntur, hoc dum corpus nimium arescit, illud dum plus aequo humectatur; hominibus enim multo vino madidis oculi plerumque turgent, quo fit vt Cornea tunica Aqueo humore distenta instar speculi niteat; quod idem iuuenibus ob humoris abundantiam accidit, qui propterea semper renidentes oculos habent. Senibus contra, aut maerentibus, vel fame sitiuè confectis, nitor oculorum hebescit, quia Cornea tunica, deficiente humore Aqueo nonnihil remittitur, considitque, quo fit vt terso illo laeuore spolietur. Nimius humorum istorum affluxus dolorem oculi è tunicarum distensione generat. Quod manu vnusquisque explorare potest. rigescit enim bulbus oculi ita vt digitis attrectantibus instar pilę vento inflatę contumaciter resistat, quod non facit humorum mediocritate satur. Distensio illa dolorifica est comes frequentissima Catharrorum. Sed haec Medicis relinquamus. SITVS ET COLLOCATIO ISTARVM PARTIVM

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
