# Oculus, hoc est fundamentum opticum 160

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/160

CAPVT XI. Itrum coneauum conuexo supperadditum aliquot proprietates inducit, si in debita à conuexo distantia collocetur, Quae autem & quanta sit illa distantia, usus melius docet, quam ulla certa regula. Hoc ingenere asseri posset, vitrum concauum semper debere statui inter stationem baseos communis, & vitrum conuexum, ita ut distantia eius à conuexo semper sit breuior quam ipsius baseos communis. Patet hoc experientia: & ratio petenda est à refractione, quae fit tam in vitro concauo, quàm in aëre post ipsum. Licet enim in vitro quocunque refractio ad perpendicularem accidat, quia tamen ipsum superficie caua terminatur, radij in aërem egressi potius disperguntur, quam colliguntur, cuius contrarium euenit vitro conuexo, ob contrariam extremitatem, &c. In specie autem haec sunt notanda. Idem concauum ad diuersa conuexa diuersimodè se habet. Nam à segmentis conuexis sphaerae maioris maiorem distantiam, à minoris minorem exigit. Diuersa concaua ad idem conuexum diuersimodè se habent; nam concaua minoris sphaerae maiorem, maioris minorem distantiam requirunt, Omnia tamen concaua hoc habent, ut distantiam à conuexo breuiorem vendicent quam sit concursus communis omnium basium in basem vnam, uti dictum. Deinde omnibus hoc est commune, ut baseos communis stationem & picturam in charta amplificent, & porro à vitro conuexo protrudant, ita ut distantia eiusdem ab eodem maior euadat, quam si ipsum concauum ad conuexum non esset adhibitum Huius rei experimentum cape hoc. Statue conuexum sphęrae paruę segmentum ad foramen obscuratae camerae, obtende chartam, ut excipias certam aliquam rei extra positae imaginem, picturâ praecisâ & accurata; intersere omnibus omnibus immotis vitrum concauum, ea vitrorum intercapedine, quam ipsa in tubum compacta requirunt; &c. videbis obiectum multo majus esse, quam fuerat ante per solum conuexum: & si speciem illam distinctam exoptas, oportet ut chartam aliquanto amplius à priore statione elonges.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
