# Oculus, hoc est fundamentum opticum 162

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, APPLICATIO DICTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/162

Quemadmodum autem tam in foramine nudo, quàm in vitro conuexo radiorum vndiquaque decussatio contingit, ita in pupilla oculi, seu foramine Vueae tunicae, & humore Crystallino: imò etiam in foramine per lamellam oculo obtentam, facto: & sicut foramen angustum imaginis confusionem multum emendat, sed obscuritatem & speciei tenuitatem adducit, ita, si per coarctatum pupillae, aut laminae alicuius oculo obtentae foramen transpicimus, distinctiora sed simul dilutiora fiunt omnia, &c. Foramen nudum res minus, vitrum conuexum additum magis distinctè repraesentat; ita si Deus humorem Crystallinum oculo ademisset, Vueam tamen tunicam foramine pertusam nihilominus expansam reliquisset, haud dubiè species in Retinam inordinatior accidisset, & sic visio planè confusa aut debilis fuisset, &c. Sicut ergo ars natutam vehementer perficit, dum vitrum conuexum nudo foramini obdit, & hac ratione, beneficio refractionis, radij temerè dispersi in vnam basin communem ordinatissimè colliguntur; ita arifex Dei sapientia, foramini Vueae tunicae intus humorem Crystallinum lenticulari conuexitate pręditum directo subiecit, ut isto modo radij intromissi ab ipsa refractione in ordinem disponerentur, & sic res limpidè in obiectum tunicae Retinae parietem depingeretur, aspectusque accuratus eliceretur. Porrò quemadmodum charta extra basin communem seu citra siue ultra constituta picturam confusam recipit, ita quando specierum oculo immissarum communis seu concursus siue basis radiorum non terminatur in Retinam, sed ante vel post, visus rem malè percipit, eo scilicet modo, quo in Retinam venit; vnde, sicut vel chartae ad vitrum, vel vitri ad chartam, aut utriusque accessu ad obiectum, vel huius ad ista, baseos communis in chartam translatio, picturaeque confusae emendatio contingit: ita oculi ad obiectum vel huius ad illud accessione vel remotione, vel pupillae variatione humoris Crystallini aut tunicae Retinae mutua coniunctione aut contra, res clarè conspicitur; quia basis communis in Retina rectè terminatur. Hinc natura motricem facultatem tam tunicę Vueae, quam processibus ciliaribus attribuit, ut suo astrictu, & specierum nimium affluaffluxum castigarent, & humorem Crystallinum aut congloba& posteriora quo rent circumcira comprimendo, aut attenuarent attractione: ve modo & in anteriora protruderent, seu denique introrsus regererent; qui cur mobilis. bus rebus non tantum refractio maior aut minor euaderet, pro varia Crystallini effigiatione, verum etiam Retina eidem vicinior longinquiorque constitueretur; & sic, quantum fieri posset, basin communem semper arriperet.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
