Latin
EXPERIENTIA LVCVLENTA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 164
Unproofread scanNot analysed yet
Aut enim immotis papyro &vitro, sola candela propè vel procul ponitur; aut candela vitroque stantibus, sola charta accedit vel tecedit; aut solum vitrum porrò retroque vadit, fixis charta &candela, aut mixtim: Sed quicunque ex hiscè probè exerceatur modis, fiet id quod modo dicam. Stet igitur candela A, &stet charta BCD E, immota, inter quae teneatur vitrum conuexum FGHI, peripheria punctim descripta notatum, laminaque KL, tribus foraminibus M, N, O, pertula, inuestitum. Quando igitur vitrum sic obtectum papyro vicinum tenetur, tunc candela venit triplici in chartam imagine, P, Q R, situ candelae quidem in singulis foraminibus euerso; sed foraminum penitùs inter sese immutato, ita ut sicut M &N foramina supra, ita P &Q species per ipsa prolapsae supra; &sicut O infra, ita R imago respondens inferiore loco visatur. Hoc autem fit ideo, quia cum vitrum chartae vicinum est, tunc imaginum concursus in vnum locum ficri non potuit, propter breuem vitri à papyro absentiam.