# Oculus, hoc est fundamentum opticum 165

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EXPERIENTIA LVCVLENTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/165

Quando autem vitrum versus candelam accedit, paulatim imagines P, Q. R, ad sese conuergunt, ita ut tandem vitrum in talem stationem concedat,; ex qua omnium imaginum vnus efficiatur in papyro locus S, statio autem vitri sit TV, in qua & vna imago, & vnum quodammodo foramen (si parua sunt) visitur, Hoc autem contingit ex eo, quia imagines Refractionis beneficio radiorumque conuergentia penitùs coincidunt retinetque candelae figura situm inuersum, ut ante. lam quando vitrum adhuc à charta recedit & accedit ad candelam amplius, non tantum imagines singulae situm euersum retinent, sed ordinem tam foramina quam ipsae inter sese permis tant, ut superiora descendant, dextra in sinistram, haec in dextram concedant, uti videre est, in statione XY, quae tam foramina M, N, O, quam imagines candelae A per foramina dicta transmissas contrario in papyrum proijcit situ, ita ut foramini M, respondeat imago 4: N, β: O, γ: Ratio huius euidens est, quia intersectio radiorum imagines deferentium effecta est, ex qua necessario fit, ut in situs contrarios simulachrorum loca concedant, licet ipsa simulachra singula situm candelę euersum semper exhibeant. Quas autem apparentiarum differentias exhibet vitri lamella obtecti reciprocus motus inter candelam A & chartam BCDE immota; hasce vitro & candela stabilibus, ostendit charta mobilis. Nam remota à vitro vltra communem basin siue imaginum conuenientiam, accipit omnia ordine locorum inuerso, sicut in α, β, γ. accedens in communem concursum, vnam recipit ideam; pergens ultra communem concursum, versus lentem conuexam amplius accedens, inuenit iterum tres imagines, situ locorum quidem ordinato, at imaginum singularum euerso, &c. Haec eadem omnia patent & solent euenire (sed difficilius) moto solo lumne A, immotis vitro conuexo & charta. Haec experientia mirisicè illustrat experientiam 5. & 6. l. 1. p. 2. c. 5. 6. 7. & 8. allatam. Quod enim ibidem contingit oculo ad vnum punctum multipliciter visum, &c. hic accidit chartae, per vitrum conuexum varijs foraminibus illustratae. Vt enim charta post vitrum conuexum ad idem; ita se habet tunica Retina ad humorem Crystallinum, ante se positum, hac sola differentia, quod hîc inter chartam & vitrum aër intercedat, illic humor vitreus, aëre multo spissior, quae res solam refractionem mitigat, caetera omnia simillimè eueniunt.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
