# Oculus, hoc est fundamentum opticum 169

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DOCVMENTVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/169

Resumpto schemate priore, quia conuexitas DE humoris Crystallini centrum suum collocat in extremitate GFH, tunicae Araneae, aut omnino in Vitreo humore ad M, exempli caussa, radij verò refractionis lineas perpendiculares DF & EF nunquam omnino assequuntur; impossibile est, ut imagines duae G & H, loco eodem F vniamtur, ideoque impossibile, ut vnum locum in humore Crystallino acquirant; neque igitur fieri potest, ut unum locum visum obtineant, aut unae appareant. Sed dato etiam, quod vnirentur in Crystallino, nihiloninus tamen loca visa in refractionis lineis DF & EF iacentia, foris maximopere distraherentur. Cui tamen experientia refragatur, &c. 3. Quia post communem sectionem nulla tes posset multiplex videri, imagines enim post communem sectionem non caderent in humorem Crystallinum: quia si ipsa communis sectio ipsum assequi non potest, ut modò ostensum; multo minus attingent eundem radij post sectionem magis magisque distantes. Sed esto, incidant etiam radij post sectionem communem, in humorem Crystallinum, nihilominus tamen ij non erunt visifici. Punctum A per foramina B & Cveniat in Crystallinum DE, indeque refringantur radij AD & AE, in radios DF & EG, ut post coricursum communem HB in loca discreta G atque F distinctas species deferant in Araneam posteriorem GF. igitur, si Crystallinus DEFG est visionis organum, punctum A geminabitur in F & G, translatum in partes contrarias per radios refractos ADF, & AEG, ideoque & situs & locus imaginum G & F euersus apparebit, peruenietque imaginis sinistrae G, locus visus in dextram obiecti partem ad punctum I; & F imaginis dextrę locus in partem sinistram ad punctum K, contra manifestissimam experientiam. Nam omne punctum A, per foramina B& C, post communem concursum C, in distantia quauis spectatum sub imaginibus F & G, apparet ad easdem imaginum atque obiectorum partes, & situm locorum rectum non euetsum obtinet, ita ut G imago sinistra, locum sinistrum K; dextra imago F, dextrum locum Isibi vendicet. 4. Si humor Crystallinus visionis organum esset, tunc res eadem facta decussatione in eodem, appareret simul sitibus rectis, simul euersis; simul plures; simul vna; timul dextra, simul sinistra; quod ostendo in resumpto priore diagrammate. Cum enim humor Crystallinus corpus homogeneum vniusque naturae per totum existat, si aliqua ipsius pars colorem sentit, etiam alia quaelibet sentiet.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
