# Oculus, hoc est fundamentum opticum 17-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, OBIECTIONIBVS SATIS FIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/17-2

Sit foramen aliquod ABC in obscuro loco, in quo lateat oculus D; extra foramen in aperto loco, ardeant candelę quotcunque E, F, G, H, I. &c. Pendeat in medio foramine corpusculum opacum foramine minus K; oculus igitur per foramen illud in candelas intentus corpusculum in omnibus candelis spectabit, haud aliter ac si illis singillatim esset oppositum, vel potius ac si singulis immersum esset, & nisi spectator luculenter sciret corpusculum illud K vnum numero esse, diuelli à sententia non posset, quin assereret, sli tot eiusmodi esse, quot candelae. Vnde cuidens est, singularum candelarum radios in eo esse decussatos. uti figura ostendit. alias enim, si candelae per radios iuxta corpusculum K allapsos & ab eodem non rasos viderentur, vmbra corpusculi in candelas nequaquam incurreret, quod tamen fit, teste experientia. Vt taceam hanc vmbram è nulla candela eximi, nisi & corpusculum obueletur, & simul ab omnibus candelis auferatur. & huiusmodi experientiae in lucentibus praesertim rebus sunt innumerae, & passim obuiae. Quando autem visio euersa in oculo accidit, accedente vitro conuexo, tunc duplex intersectio contingit ante factam visionem, altera inter vitrum & obiectum, altera inter vitrum & organum visus. Prior deprehendi potest interpositione alicuius corporis opaci, vmbra enim ipsum sectionis punctum annotabit, altera ostensa est nunc & alias passim varijs experientijs; ea praesertim

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
