# Oculus, hoc est fundamentum opticum 170

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, DOCVMENTVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/170

Punctum igitur A per foramina B & C admissum accidet in D & E, ibique imagines duas proijciet, sub quibus utique usque ad concursum H propagatis & distinctis, res spectabitur gemina: In ipso concursu H vna; post ipsum rursus gemina, idque simul, quod hae picturae simul in eo tanquam sormali organo visus versentur; quare perpetua erit visionis confusio. Cui tamen aduersatur experientia. Quod autem imagines ad D & E sint Crystallinum humorem ad actum videndi prouocaturae prae imaginibus G & F, patet ex eo, quia illae sunt hisce multo fortiores: quoniam radij refracti non refractis sunt debiliores. Quod autem conmunis concursus H sit praeualiturus prae imaginibus D & E, F atque G, manifestum est, quia duae imagines sibi similiter congruentes duplicant repraesentandi vim: quare reliquas suffocabunt quodammodo, aut igitur hae solae nominabuntur, resque vna spectabitur etiam post concursum, aut omnia confusa & inordinata cernentur, &c. quorum tamen nihil accidit. Igitur in humore Crystallino visus officium suum nullo modo exercet.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
