# Oculus, hoc est fundamentum opticum 177

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, ERECTIO PER REFRACTIONEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/177

ERECTIO PER REFRACTIONEM. PReter ea, quae ad immissionem simplicem specfereuersae per vitrum conuexum requisiuimus, ut sunt loci obscuritas, obiecti illustratio, chartae debita oppositio; &c. huc alterum etiam vitrum conuexum est necessarium, inter conuexum anterius & chartam loco debito statuendum. Connexum anterius voco id, quod obiectum; interius, quod chartam immediatè respicit. Hoc posterius acceptas à priore species euersas, denuo euertit, ut sic in chartam appellent situ crecto. Quae ut melius assequaris, accipe subiectas Cautiones. 1. Quaniquam omnia vitra seu plenè sid est vtrinque! sius platio conuexa, seu magna seu parua, siueamplae seu paruae sphe rę portiones, huic negotio seruiant, tamen quia alia alijs vel commodiora, vel ineptiora existunt, idcirco ut harum rerum rudem lectorem labore & fastidio subleuem, sciendum est; conuexa ex magnis sphaeris deprompta longiores tubos exposcere, ideoque vsui ex hac parte, inhabiliores: deprompta à sphaeris patuis, nimis Ia. breues concursus, ideoque radiationes adulterinas adeoque confusiones imaginum facilem obijcere. ut ergo omnia expeditius fiant, medium pro usu communi est tenendum & conuexa sunt assumenda sphaericitatis mediocris, qualia sunt, quorum basis communis proijcitur ad distantiam vnius, duarum, aut trium plus minus spirhamarum. Ex hac cautela, qui vitrorum mediocrem experientiam est nactus, in hoc negotio facile sese diriget. 2. Quo vitrorum istorum materia melior, superficies conuexa exactior, latitudo maior extiterit, hoc species erectae fiunt munFRNDAN. UPTECE. mundiores, viuaciores, ordinatiores. Materiae bonitas consistit in tribus, ut perfectè diaphana, nullis tincta coloribus; perfectè continua, nullis permixta bullis vel arenulis; aequaliter extensa, nullis perplexa undis aut vorticosis tractibus existat. ex hoc radiorum infractorum cursus rectus, & natiuus vigor prouenit.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
