Latin
ERECTIO PER REFRACTIONEM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Superficies conuexa, ut emendata censeatur, duo requirit; perfectam sphaerae suae globositatem, &tersissimam expolitionem ex his refractorum radiorum non tantum nitor, sed multo magis perfecta in unum punctum sensibile conuergentia resultat. Latitudo vitri ad hoc conducit, ut integrum obiectum in pluribus punctis recipiatur, adeoque ipsum in basin communem pluries proijciatur, ideoque fortius depingatur, quae res ad speciei viuacitatem plurimum confert, ita ut etiam videri queat in loco non adeo obscunrato, fenestra patente. &c. In huius cautelae obseruatione totius rei cardo versatur: &qui ipsam diligenter cordi habuerit ad miraculum &stuporem usque in hac magiae naruralis parte pro0 i,iut mouebit. 3. Quae de vitro dixi, multo amplius intellecta velim de Crystallo; haec enim, caeteris paribus, vitrum longè antecellit. Aqua etiam, vitro excauato, atque vndique debitè configurato &perpolito inclusa, eandem repraesentandi vim obtinet, quam ii. cvivivv vitrum, &c. 4. Tametsi ad ipsam erectionis substantiam nihil attinet, utrum ambo vitra eiusdem aequalitatis, figurae, atque sphęrae sint segmenta necne; tamen ad vegetiorem istius experientiae imagi nationem, praestat anterius vitrum majus &maioris, interius minus &minoris sphaerae portionem esse. 5. Vitra ergo secundum sedulitatem praedictam accurata, inserenda sunt ambo in tubum aliquem ad hanc rem ex materia idonea studiosè elaborarum, arundinibus, sibi mutuo insertis distiuctum, ut pro rei exigentia produci valeant vitra &contrar hi. Nam species non etiguntus ad quoduis vitrorum interuallum, seo certam distantiam exiguna, pro qua indaganda soquentes accipe Regulas. ει κτοτερ ἐ λυᾳι. πιετριαας 2πισιυιι. xi SPELIR III. FARS R. SPECIES ERIGENDI ALIquot Regulae, REgula 1. Vitrum interius si inter basin seu communem radiorum concursum à vitro anteriore effectum, &ipsum anterius conuexum vitrum consistat, species non erigit, sed euersas relinquit, abbreuiato baleos communis termino teste experientia. cuius rei caussam hic examinare nimis longum esset. Regula 2. Vitrum interius in basin communem statutum, aut proximè ipsam pone vel ante, obiectum vel confusissimum, vel meram lucem loxo obiecti in chartam ubicunque obtentam, proijcit. patet experientia. Rationes à priore postea melius excutientur. Regula 3. Vitrum interius post communem basin col locatum, imaginem obiecti in charta obtenta erigit, ita ut dextra imaginis pars, dextrae obiecti, sinistra sinistrae, supera superae diroctò absque ulla decussatione opponatur. patet ad oculum. Rationes in sequentibus accipies.