Latin
CAPVT VIII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quas sequitur ante Processus, Vuea, nigris duabus lineis nonnihil incuruis vtrimque expressa; post illos Choroides quam designat annulus albus medius ab M in N secus O delatus: tum Retina, annulo albo intimo MON repraesentata: &hanc excipit Hyaloides tunicella delicatissima, ideoque sola linea curua MON, ob oculos proposita, Neruus Opticus OPQR, è quo tunicę omnes excrescunt, non iacet in axe optico, ED, sed sinistrorsum vergit in oculo dextro, dextrorsus in sinistro: docet hoc experientia in oculis brutorum, si non omnium, certe plerorumque; Sic enim se habet in oculo bouino, ouili, caprino, Suili, &similium brutorum, cuius ego rei periculum coram alijs frequentissimum feci; idem suadet ratio simul &situs foraminis per quod enascitur in oculo humano, cauitas enim vtriusque per cranium exit secundum latus ex osse nasi promontorium fulciente, tametsi sensus hic magis sit consulendus, quam solaratio. Oculi enim humani exempti copia mihi necdum est facta. Neque dicas ex eo, quod nullus Anatomicorum hoc asseruerit, probabile non videri, id in hominis oculo verum esse. Nam etiam nullus id vel obseruauit vel affirmauit de oculo bestiae cuiusuis, cum tamen aequale studium in vtrumque impenderint, figurasque vtriusque diligentia pari celatas in vulgus ediderint: cum interim certissimum sit, hanc nerui optici lateralem progressionem in brutorum oculis locum habere: quod igitur Medicorum industriam tanto tempore fugit in animantibus, vel quia tanquam leuis momenti rem neglexerunt, vel quia communis opinionis torrente abrepti, aliter suspicandi ansam nullam habuerunt; id eadem ratione accidere potuit in oculo humano. Cuius neruus opticus ex indicio canalis etiam, lateralis esse videtur. Quam tamen controuersiam de oculo hominis iudicio sensus atque experientiae remitto. Humanus enim oculus, vti dixi, excisus in manus meas necdum venit. PRQ nerui adhuc intra foramen suum contenti sectionem exhibet: &est P &Quinicę ex meninge dura prognatę incisio, quae in Sclerodem atque Corneam vt patet, dilatatur; datatur; post has duae absque litteris sectiones proueniunt à meninge pia, &in Choroidem atque Vueam ampliantur; media inter has RO est medulla nerui, spirituum visiuorum vehiculum, in Retinam MON explicata: porisque rectis plenissima. Qui maximè notantur, in oculo adhuc vegeto &quasi calente.