Latin
EVNDAM OPRVSI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
EVNDAM OPRVSI. sertim quam attuli I. Lpia. c. +errerimemno do nupulafaleata Respondetur. 2. Non esse absurdum aadiorum decussationem fieri, eo quod ipsa etiam ex parte rei extra oculum in omni diaphani puncto ab omnibus &quidem necessitate naturae admitti debeat, ut patet in specierum per paruum foramen intros missione, &si ipsa negetur, aut rectus radiorum cursus, aurrefractionum leges sistentur, aut visio penitus viciosa astruetur. Respondetur 3. Id quod experientia ostendit, natura facit, ratio demonstrat, quod difficultates omnes tollit si admittatur; auget si negetur, non esse nouum &inauditum. Tollatur enim, si possibile est, omnis radiorum extra oculum intersectio, &visibile sit qualecunque AB, axis Opticus CD. a B foramen alicuius laminae in axe optico situm E: si igitur radius ex A &B, in oculum procurrit per foramen E, non secans axem CD, fiet id vel directione, quod est impossibile: eo quod foramen E, sit in axe, &sic duae rectae ADI& CD haberent seg mentum commune ED: vdl reflexione; &hoc non quia corpus reflectens nullum est, solus enim aër vniformis adest &radius reflexus rem aut omninò non, aut in alieno loco ostenderet: aut refractione: &hoc non, ob vniformem aërem: Restat ergo; vel ut se secent AE radius &CD axis: vel ut radius AE incessucuruetur; quod tamen est contra omnem veritatem. Vt taceam aliud absurdum, quod per foramen plus aspici non posset, quam quantum ipsum foramen esset; quod tamen est omninò falsum. &c. Rursus in visione liberâ, sit visile AB, aut ergo radius CD, &EF, vtrinque perpendicularis est ad Corneam Crystallinum humorem, &constat sectio in G: aut utrinque obliquus est, isque vel, AH, &BI, &fit sectio ante centrum G; eo quod CD &EF sint perpendiculares, ad quas, non super quas refractio fit: vel KH &LI, &fit sectio vel post centrum G introrsus, vel anto, prorsus.