# Oculus, hoc est fundamentum opticum 18-2

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, EVNDAM OPRVSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/18-2

EVNDAM OPRVSI. sertim quam attuli I. Lpia.c. + errerimemno do nupulafaleata Respondetur. 2. Non esse absurdum aadiorum decussationem fieri, eo quod ipsa etiam ex parte rei extra oculum in omni diaphani puncto ab omnibus & quidem necessitate naturae admitti debeat, ut patet in specierum per paruum foramen intros missione, & si ipsa negetur, aut rectus radiorum cursus, aurrefractionum leges sistentur, aut visio penitus viciosa astruetur. Respondetur 3. Id quod experientia ostendit, natura facit, ratio demonstrat, quod difficultates omnes tollit si admittatur; auget si negetur, non esse nouum & inauditum. Tollatur enim, si possibile est, omnis radiorum extra oculum intersectio, & visibile sit qualecunque AB, axis Opticus CD. a B foramen alicuius laminae in axe optico situm E: si igitur radius ex A & B, in oculum procurrit per foramen E, non secans axem CD, fiet id vel directione, quod est impossibile: eo quod foramen E, sit in axe, & sic duae rectae ADI& CD haberent seg mentum commune ED: vdl reflexione; & hoc non quia corpus reflectens nullum est, solus enim aër vniformis adest & radius reflexus rem aut omninò non, aut in alieno loco ostenderet: aut refractione: & hoc non, ob vniformem aërem: Restat ergo; vel ut se secent AE radius & CD axis: vel ut radius AE incessucuruetur; quod tamen est contra omnem veritatem. Vt taceam aliud absurdum, quod per foramen plus aspici non posset, quam quantum ipsum foramen esset; quod tamen est omninò falsum. &c. Rursus in visione liberâ, sit visile AB, aut ergo radius CD, & EF, vtrinque perpendicularis est ad Corneam Crystallinum humorem, & constat sectio in G: aut utrinque obliquus est, isque vel, AH, & BI, & fit sectio ante centrum G; eo quod CD & EF sint perpendiculares, ad quas, non super quas refractio fit: vel KH & LI, & fit sectio vel post centrum G introrsus, vel anto, prorsus.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
