Latin
COLLOCATIO
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 181
Unproofread scanNot analysed yet
Sit obiectum AB, radietque in A vitrum anterius CD, duas pyramides ACB, ADB, quae refractae in vitro ad vertices C &D, permutabunt situs, procedentque intra radios CF &CE; item DE &DF, donec sese secent in E atque F, ibique terminum communis baseos EF statuant intra E &F, ita ut in ipsiam omnia totius obiecti AB puncta ordinentur, sicut in obiecto ipso, situ tamen permutato: nam punctum A delatum est radijs AC &AD, omnibusque intermedijs inter C &D. qui omnes refractione lentis conuexę CD conunnerunt in punctum F, sic punctum B, confluxit in E, &sic totum obiectum AB atque singula eius puncta inter A &B collocata, in superficiem vitri CD accidunt, ibique refractione cursum suum mutare incipiunt, donec situm permutent in basi communi EF &c. iam si aliud quoddam vitrum conuexum GHIK intercedat intra basin communem EF, &vitrum anterius CD intercipiet illud omnes radios conuexa sua superficie G HIK, &rofringet quidem radium DE, in punctum L, DF in M, ad quae etiam puncta conuenient necessario radij CE &CF; cum enim superficies GHIK, similis ubique sit, &vitro anteriori aequidistet &c. fient incidentiae radiorum CG &DK, item CH &DI aequales, ideoque ęqualiter refringentur, vnde ad aequales distantias concurrent in L &M; igitur cum punctum L repraesentet punctum B, &Mpunctum A, iaceatque Lineadem parte in qua E: &M in eadem in qua F; manifestum est erectionem adhuc nullam esse.