# Oculus, hoc est fundamentum opticum 181

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, COLLOCATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/181

Sit obiectum AB, radietque in A vitrum anterius CD, duas pyramides ACB, ADB, quae refractae in vitro ad vertices C & D, permutabunt situs, procedentque intra radios CF & CE; item DE & DF, donec sese secent in E atque F, ibique terminum communis baseos EF statuant intra E & F, ita ut in ipsiam omnia totius obiecti AB puncta ordinentur, sicut in obiecto ipso, situ tamen permutato: nam punctum A delatum est radijs AC & AD, omnibusque intermedijs inter C & D. qui omnes refractione lentis conuexę CD conunnerunt in punctum F, sic punctum B, confluxit in E, & sic totum obiectum AB atque singula eius puncta inter A & B collocata, in superficiem vitri CD accidunt, ibique refractione cursum suum mutare incipiunt, donec situm permutent in basi communi EF &c. iam si aliud quoddam vitrum conuexum GHIK intercedat intra basin communem EF, & vitrum anterius CD intercipiet illud omnes radios conuexa sua superficie G HIK, & rofringet quidem radium DE, in punctum L, DF in M, ad quae etiam puncta conuenient necessario radij CE & CF; cum enim superficies GHIK, similis ubique sit, & vitro anteriori aequidistet &c. fient incidentiae radiorum CG & DK, item CH & DI aequales, ideoque ęqualiter refringentur, vnde ad aequales distantias concurrent in L & M; igitur cum punctum L repraesentet punctum B, & Mpunctum A, iaceatque Lineadem parte in qua E: & M in eadem in qua F; manifestum est erectionem adhuc nullam esse.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
