# Oculus, hoc est fundamentum opticum 185

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/185

nam si in obiecto multa puncta sint alba, vel lucida, ea punctorum coloratorum speciebus superfusa ita pręualent, ut illorum vim penitùs elidant. Vnde ut concursuum & basium communium distinctio seruetur, placet hanc punctorum omnium in vnam ba sin colluuiem, appellare basin communem Confusionis, sicut prior est basis communis distinctionis, seu discretionis siue denique ordinis; quam ordinis basin si vitrum conuexum interius siue posterius FG occupet, singula puncta F & G, singulosque illorum radios CF, DE, EF, itemque CG, DG, EF, deuehet atque conuehet in vnam Confusionis basin HIK, ita ut punctum vnicum F pingatur in H, in I, in K, & omnibus interiectis punctis; sic punctum G, in K, in I, & H; quod idem iudicium esto de quibusuis punctis inter F & G, statutis: & sic quodlibet punctum totius obiecti AB est cum quouis, & obiectum totum AB in vnicò puncto vel H, vel I, vel K, vel alio quouis assignabili super bas in confusionis HK: nam sicut obiectum AB coit primo in punctum D, &c. & ex hoc iterum sese dilatat in bas in ordinationis FG: ita post vitrum FG, coit denuo in vnicum punctum I: similiter idem obiectum AB venit in E, & ex hoc in GF, atque hinc denuo in punctum H; parique modo contrahitur in C atque ex hoc dilatatur in FG, rursusque colligitur in K: & sic satis patet, cur vitrum interius in statione basis communis collocatum, speciem omnino extinguat, vel ίί ε1 saltem summè perturbet. Aa 2 CVR Cinio ordo existat. Et sic caussa primi quaesiti expedita esto.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
