# Oculus, hoc est fundamentum opticum 187

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/187

Secundi quaesiti caussa est, intersectio siue pyramidum seu radiorum, haec enim imagines in contrarias partes defert, quarum situs cum antea euersus extiterit, nunc necessario erigitur: Intersectiones autem vel generantur, vel certè promouentur à Refractione; Refractionem efficiunt vitra hoc vel illo modo effigiata, densa vel rara, &c. In diagrammate manifesta omnia euadunt. Esto obiectum AB, quod in vitrum conuexum CDE mittat radios AC, BC; AD, BD; AE, BE; qui in eodem refringentur ad lineas perpendiculares, & ob hanc refractionem transponentur post lentem conuexam CDE, singula puncta in contraria loca, ut punctum A colligitur in G; & B in F, in communi omnium conorum vel basi vel sectione FG, post quam radij singulorum punctorum F & G, suos iterum rectos tramites pergunt, ideoque in conos dilatantur; F quidem in conum HFIMK: G in conum KIG LM: qui ubi eo usque progressi fuerint, ut sese intersecent apud I, facient post illud commune segmentum KIM, eruntque puncta F & G, id est, A & B, simul in totum illud segmentum dilatata, in quo similiter alia etiam omnia puncta inter A & B iacentia reperientur, (quae tamen ob confusionem in figura euitandam non sunt delineata) & sic quodlibet punctum portionis KIM habebit in se punctum quoduis obiecti totius AB, eritque idem obiectum ABrotum in tota portione KIM, & qualibet eius parte; & quęlibet obiecti pars in toto segmento KIM, adeoque confusio illic erit suma; intra quam si collocetur vitrum conuexum interius KM, excipiet id totum obiectum AB in singulis suis punctis K & M, nec non quibusuis intermedijs, singula quoque totius obiecti eiusdem puncta in se toto, haud aliter atque vitrum anterius CDE, idem obiectum AB totum immediatè excepit; & ob hanc caussam post se refringet omnia & singula, suam cuique positionem tribuens, ut situs rectus & ordinatus denuo contingat, in basi communi NO. & sic demun punctum A per G redibit in N; & punctum B in O, partem eandem; quod alijs singulis punctis inter A & B sitis, itidem eueniet. Et sic ad dubia initio proposita satis responsum videtur. Nam in CDE contingit prima confusio & tam radiorum quam conorum interintersectio: confusio autem idcirco, vel quia omnia puncta obiecti AB, confluunt in vnum, sine C, siue D, siue E, &c: vel quia vnum punctum A, aut B; aut intermodium quoduis, dispergitur in totum vitrum & singula eius puncta C, D, & E; in FG autem accidit prima distinctio, vel quia totum obiectum ex vnico puncto C, seu D, seu E, iterum se euoluit in conuenientem latitudinem FG; vel quia vnicum punctum ex tota latitudine CDE, iterum sese colligit in locum sibi proportionatum, vel G, vel F: & hinc totius obiecti AB repraesentatio ordinata quidem sed euersa resultat, in statione FG.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
