# Oculus, hoc est fundamentum opticum 189

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, PROPRIETAS ERECTARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/189

Ratio quia vicina obiecta, basin communem longius protrudunt, & vitrum interius paucioribus vnius puncti radiis perfunditur, & charta remotior ampliorem conum reperit &c. 4. Specierum erectarum margo, plerumque immundus, confusus & varius est. Ratio, quia rarissimè conuexum vitrum incidit in perfectissimae confusionis basin, & raro etiam refractio omnes unius puncti radios in punctum vnum colligit. &c. Multi enim radij laterales, ut sunt CL, EH, &c. vitrum posterius KM, omnino effugiunt: & hi nimbos quosdam nebulosos efficiunt, marginem faedant, & quia hi suam vim in prima distinctionis basi FG, una quasi opera in commune etiam contulerunt, in secunda vero distinctionis basi NO, propter lateralem cuagationem, subtrahunt, hinc imago NO, tanto est debilior, quantum radij subtracti CLatque EH in repraesentando valuerunt. Et haec est vna ex genuinis caussis, cur obiecta per radios refractos propagata, semper aliquid vigoris amittant, &c. 5. Meditullium speciei semper distinctissimam picturam exhibet, quia refracrio mediorum obiecti punetorum est perfectissima. 6. Species in superficie chartę recepta, moto vitro aliquantisper etiam mouetur, quod non sit vitro simplici in situ euerso. Ratio quia per duo vitra refracuio euenit, hinc vno moto, necessatio species mouetur. &c. 7. Recessu vitri interioris semper aliqua speciei pictura euenit, non item accessu. Ratio, quia vitrum interius recedendo sempet inuenit aliquam confusionem radiorum, secus contingit accessu. 8. Charta tam accessu quam recessu à vitro interiore tandem picturae confusionem inuenit. Ratio, quia à basi communi distinctionis cis & trans, exorbitat.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
