Latin
REGVLA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 190
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA COMPENDIOSISSIMA species duobus conuexis vitris erigendi. CAPVT XXV. Ccipe vitrum anterius, &chartam ei obtende post basin communem, quoad usque specierum confusio perfectissima in eadem appareat, quod tum erit, quando nullum colorem sed meram lucem aspicies; quo habito, in locum chartae, caeteris omnibus inuariatis, adhibe conuexum interius &in illa distantia tubo insere, chartamque post illud in debita distantia obuerte; excipiet enim ea rei obiectae speciem eleganti &erecta munditer pictura. Qua autem charta distantia sit obtinenda, sensus optime docebit, si porrò retroque eandem statueris, &c. ALITER DErlentem anteriorem transpice in obiectum, eamque ab oculo tuo versus obiectum remoue, donec illud euerso situ clarissimè &distinctissimè videas; hanc enim distantiam oculi tui à lente si retinueris, oculoque tuo suffeceris in arundine lentem conuexam posteriorem, &ad interuallum debitum chartam obieceris, habebis in eadem species pulcherrimè erectas. Caeterum, quia imago erocta plerumque circa marginem nebulosior existit, ob radiorum quorundam solitariorum euagationem, qui legibus refractionis peruicaciter obluctantur &c. idcirco haec intemperies duplici modo cauetur; altero, si ad vitri interioris communem basin ex tubo rostrum seu collum in angustum foramen excauatum producas, cauitate minima ad orificium, instar digiti parui secundum latitudinem, in opposita vero parte tanta, quantum ipsum vitrum posterius existit, longitudo huius rostri siue excauati coni est tanta, quanta distantiae baseos communis quam vitrum conuexum posterius efficit: atque haec ca uata quasi tuba errones illos &turbatores radios egressu prohibet, &sic spociem ab omni turbulentia vindicat: altero, eoque multo praecellentiore, si tribus lentibus conuexis utaris hac dispositione. Prima obiectum excipit; media stationem baseos communis, quam lens prima efficit, insidet; ultima denique mediae. Nam prima obiectum in basin suam distinctum situ euerso proijcit. Secunda idem obiectum in stationem suae communis baseos confusissimum instar merae lucis collocat: tertia denique hinc exceptum situ erecto, mundissimè in chartam defert. Magnum hoc mysterium plurima alia in se arcana complectitur, aliàs ex professo depromenda; nunc instituti mei ratione ipsum obiter insinuandum censui, ut sapienti occasio speculandi praebeatur.