# Oculus, hoc est fundamentum opticum 191

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, SPECIERVM ERECTARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/191

SPECIERVM ERECTARVM applicatio ad oculum. CAPVT XXVI. Aec res per se tam plana est, ut multis explicationibus haud indigeat; quia tamen ipsius euidentia non omnibus ita obuia venit, praestat rem paulò uberius declarare. Ad species erigendas tria potissimum requiruntur, duo vitra conuexa, & charta munda in situ loco & collocatione debita. Haec tria etiam in visu habebuntur, si vnicum vitrum conuexum extra oculum usurpes; nam vicem alterius vitri subibit humor Crystallinus; locùm chartae oppositae suplet tunica Retina; obscuram cameram praebet, interior oculi sinus, foramine tunicae vueae patefactus; humor Aqueus & Vitreus aëris vicem pręstant; exterioris, humot Aqueus; interioris, Vitreus. Hisce ita positis, caetera omnia bellissimè quadrant. Nam duo vitra conuexa sibi vicina intra concursum baseos communis collocata, situm obiecti euersum retinent, sed basin corripiunt, imaginem hebetant. ita oculus per conuexum vicinum in obiectum tendens, videt illud obtusius sed erecto situ, eo scilicet modo, quo cernere solet, absque eodem.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
