# Oculus, hoc est fundamentum opticum 194

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, CAPVT AAII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/194

posterius elucet ex eo, quando humor Crystallinus stationem chartae omnia confusè accipientis, occupat: tunc enim res clarissimè videbitur; & confirmatur ex vitro posteriote, quod in loco seu basi ordinata positum confundit; in confusa, ordinat omnia in chartam obtentam. & patet amplius ex libero rei cuiusque intuitu: certissimum est enim, speciem totius obiecti in punctum quoduis humoris Crystallini allabi, adeoque obiectum totum in toto & qualibet eius humoris parte, ideoque confusissimè recipi. cum tamen id temporis & loci minimè confusa visio sed distinctissima fiat. Probata est ergo etiam minor. Conclusio igitur vim suam tenet. Et sic humor Crystallinus formale visus organum esse non potest. Quod erat ostendendum. Haec eadem argumenta aeque pugnant contra humores Aqueum & vitreum, nec non tunicam Corneam, Araneam, & Hyaloidem, &c. DEMONSTRATIO II. EOrmale potentiae visiuae obiectum ita constitutum esse debet, ut speciem obiecti repraesentatricem per modum manentis non tantum transeuntis recipiat, adeoque ut speciei domicilium quietis, non semitam itineris praebeat: atqui humor Crystallinus secundum tantummodo, non autem prius praestare & solet & potest: igitur humor Crystallinus formale potentiae visiuae subiectum non est. Maior est omnium, quod ego quidem sciam, tam Opticorum, quam Physicorum, atque Medicorum, & per se ita nota, ut probatione non indigeat; cum enim species ob hunc finem solum ab obiecto in oculum aduenter, utsese visiuae facultati in organo visorio sistat, aequum certè est, ut prae reliquis ipsa apto hospitio, stabilique habitaculo excipiatur. Hinc aduersarij tam contentiosè, sed frustra laborant ostendere, rerum imagines ultra humorem Crystallinum non procedere, sed frustra; nam minor ita probatur. Hamor Crystallinus Crystallum quamuis, vitrum quodlibet perspicuitate sua aequat, vel potius superat.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
