Latin
CAPVT AAII
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 196
Unproofread scanNot analysed yet
nasum, vel genas, vel tempus attingam pollice, dum alios digitos extendo, videbo partem illam pollici coniunctam in pupilla alterius, digitos autem in Iride, quod impossibile esset, si non utraque ex eadem superficie reflecterentur, clarum verò est, manus imaginem sub Iride visam, esse reflexam à conuexitate Corneae, igitur &simulacrum faciei ex eadem prodit necessario. 5. Quia si oculum versus senestram obuertat quispiam, videbis fenestrae imaginem à qualibet Corneae parte reflecti &c. Dices. Si pupula ista, non est in Crystallino, cur tantum emicar ex pupilla? Respondeo. Si oculus alterius versus lucem consistit, videbis tuum vultum in illo sub sola pupilla, quia reliqua Corneae pars apparet nimis collustrata, vnde species tua ibidem veluti extinguitur à luce. Si verò oculus anersus sit àluce &conciersus in tenebras, &ex lateribus obiectu manuum vel alterius opaci obumbratus, videbis tuam imaginem in tota Cornea, qua pupillam qua Vueam obit. experientia luculenta Tandem etiamsi in ipso humore Crystallino versaretur hęc imago, non plus tamen inde soliditas &densitas eius probaretur, quam diaphani cuiuscunque, cum omnia diaphana opacata &in certas figuras redacta, species reijciant. DEMONSTRATIO III. TOrmalis visiuae potentiae sedes ita debet esse constituta ut sicut *obiectum ipsa percipit, ita species obiecti in ipsa recepta illud repraesentot: atqui humor Crystallinus non ita speciem accipit, sicut ipse obiectum percipit; ergo ipse non est formalis visiuae potentiae sedes. Maior inde patet, quia species est id quo obiecti perceptio contingit: ergo perceptio obiecti &speciei receptio debent in eo conspirare; ut si obiecti perceptio clara, distincta, ordinata sit, etiam species clarè distinctè ordinatè recipiatur, &c. Minor etiam cuidens est ex praemissis. quia in quauis humora Cry