# Oculus, hoc est fundamentum opticum 197

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum, LIBPINPARS 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/197

LIBPINPARS 2 Cręstallini parte, est obiecti totius species, ideoque nunquam species in Crystallino ordinatè recipitur. Ergo manet iterum, humorem Crystallinum formalem visionis sedem non esse. DEMONSTRATIO IV. TD non est subiectum formale viforiae facultatis, quo neque oAmnes experientiae defendi neque rationes eorum quae circa visionem fiunt, reddi valent: atqui humore Chrystallino neque defendi illae, neque horum caussae reddi valent: igitur humor Crystallinus visiuae facultatis subiectum formale non est. Maior per sepatet. Minor probatur vberrimè hoc toto opere. Conclusio ergo manet. Quae hactenùs contra humorem Crystallinum disputata sunt, facillimè applicabuntur ad alium oculi humorem quemuis, nunc ad Retinam me Confero. PiBBDVAN e: I AII DEMONSTATION. Vtila oculi pars, quae sola speciem vitilem tam impressam quam exApressam simul similiterque potest & solet recipere, est opiectum proximum & immediatum formale visionis: sed sola tunica Retina simul similiterque recipere potest & solet, tam impressam quam expressam speciem: ergo tunica Rentina sola est formale visus organum. στα σεν, Maior probatur. Quia si ad illam partem non perueniret species impressa, impossibile esset ut expressa sequeretur; est enim impressa species simpliciter vna ex praerequisits necessaria dispositio? & daretur actio in distans, sentiretur quippe obiectum, nullo modo praesens. Si verò in illa parte non efformaretur species expressa, iam non esset ratio, cur illa pars prae alia quauis diceretur formale visionis subiectum, quod etiam aliae partes ijsdem formis essent imbutae, quibus subiectum formale. & sequeretur manifesta contradictio. esset enim illa pars formale visionis subiectum ex hypothesi, & non esset; quia non informaretur visione, non enim informaretur specie expressa, quae idem est quod videndi actus seu visio.

---

Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum.
